monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 1
Domino dilectissimo, et cultu sincerissimo caritatis observando atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS. 'Habeo gratiam, quod pro subscripta salutatione, plenam mihi Epistulam reddidisti, sed breviorem multo quam ex te vellem suscipere, tali viro, a quo, tempora quantalibet occupet, nullus sermo prolixus est. Quanquam itaque nos negotiorum alienorum, eorumque saecularium, curis circumstemur ingentibus: tamen Epistulae tuae brevitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem quam paucioribus verbis meis redderetur. Quare aggredere, quaeso, istam nobiscum litterariam collocutionem, ne multum ad nos disiungendos liceat absentiae corporali; quanquam simus in Domino spiritus unitate coniuncti, etiamsi ab stilo quiescamus, atque taceamus. Et libri quidem quos de horreo Dominico elaborasti, pene totum nobis te exhibent. Si enim propterea te non novimus, quia faciem corporis tui non vidimus, hoc modo nec ipse te nosti: nam tu quoque non vides eam. Si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum: et nos eum non mediocriter novimus in litteris tuis, in quibus benedicimus Domino, quod tibi, et nobis, omnibusque fratribus qui tua legunt, te talem dedit.'